ENNEAETERIS

ENNEAETERIS
ENNEAETERIS
quae alias Ο᾿κταετηρῖς, quia primus eius annus nono quoque anno redibat, circulus erat annorum 8. primumqueve Religiones spectabat, tandem intercalationem anniqueve formam. Multae sane in Gracia Religiones hoc intervallo temporis colebantur. Delphis quoque ludi, Pythia dicti, post octavum olim annum conficiebantur. Et iam Minos H. Leges suas κατ᾿ ἐννιαετηρίδα promulgavit, tributumque Atheniensibus constituit, eodem annorum circulo solvendum. Sed et din antea Cadmus annum magnum, 1. octo annis constantem, Marti mercenarius fnit, Apollodorus l. 3. Verum cum progressu temporis periodi huius fides suspecta esse coepit, Enneadeceteride mederi eius anomaliae conati sunt, de qua max, Vide Censorin. c. 18. aliosqueve laudatos Equ. Marschamio Canone Chron. Sec. XVIII.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”